1. Si vero tertiana,
quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti
oportet aliisque exercitationibus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis
Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum
multa calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat. Quod, quamvis pleraque
praecepta eius viri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim
anceps.
2. Ipse, si tertiana
febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere, quinto post
horrorem vomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis
dari cibum et vinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo
die febris accedat. Id saepe posse fieri verisimile est. Tutius tamen
est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, vomitus, alvi ductionis, vini per
triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne vinum nisi post
accessionem die septimi bibat.
3.
Si vero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in vetustatem, quo
die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum
cibo adsumpto bibat aquam; postero die, qui vacat, ab exercitatione unctioneque
aqua tantum contentus conquiescat. Et
id quidem optimum est: si vero inbecillitas urgebit, et post febrem vinum et
medio die paulum cibi debebit adsumere.
|