1.
Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi
primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea
fieri debeat. Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die
et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo
die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si
quarto die cum horrore febris revertitur, vomere, sicut ante praeceptum est;
deinde post febrem modicum cibum sumere, vini quadrantem.
2.
Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta.
Septimo die balineo frigus praevenire; si febris redierit, ducere alvum; ubi ex
eo corpus conquieverit, in unctione vehementer perfricari; eodem modo sumere
cibum et vinum; biduo proximo se abstinere, frictione servata. Decimo die
rursus balneum experiri; et si postea febris accessit, aeque perfricari, vinum
copiosius bibere. Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae
praecipiuntur, febrem tollant.
3.
Si vero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus,
idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo
minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus
ducendam alvum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut sustinere
aliquis possit, tamen etiam febre liberatus vix refectioni valebit: adeo, si
febris saepius accesserit, concidet.
4.
Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque
postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea,
quae supra scripta sunt, expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et
vehementer perfricari, cibum et validum et fortiter adsumere, vino uti quantum
libebit; postero die, cum satis quieverit, ambulare, exerceri, ungui,
perfricari fortiter, cibum capere sine vino, tertio die abstinere.
5.
Quo die vero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in
ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At
si in opere occupavit, tum demum se recipere. In eiusmodi valetudine
medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum.
6. Si venter adstrictus
est, solvendus est. Sed haec facile validiores faciunt: si inbecillitas
occupavit, pro exercitatione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet,
adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque [vehemens] onerat, intra quietem et
unctionem et cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua cruditas in
cotidianam id malum vertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea
cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa vel aegri vel
curantis numquam fit.
|