1.
At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi
possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leviter
ambulare, considere diligenter involutis pedibus et capite; quotiens febris
accessit et desiit, cibum modicum sumere et vinum, reliquo tempore, nisi
inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post
utramque cibum sumere, deinde vacuo tempore et moveri aliquid et post unctionem
cibo uti. Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore
attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat.
2.
Prodestque in vetere quartana subinde mutare victus genus, a vino ad aquam, ab
aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse
radicem, deinde vomere; iure vel *** pulli gallinacei ventrem resolvere; oleo
ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere vel aceti cyathos
duos, vel unum sinapis cum tribus Graeci vini [salsi], vel mixta paribus
portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut
moveatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quievit, diu meminisse eius diei
convenit, eoque vitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem: facile enim
revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
|