1. Et febrium quidem
ratio exposita est. Supersunt vero alii corporis adfectus, qui huic
superveniunt, ex quibus eos, qui certis partibus adsignari non possvnt&,
protinus iungam. Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar,
quae et acuta et in febre est: frenhsin Graeci appellant.
2. Illud ante omnia
scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non
quidem leve est neque incidere potest nisi in febre vehementi; non tamen aeque
pestiferum est: nam plerumque breve esse consuevit levatoque accessionis impetu
protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod
in curanda febre praeceptum est.
3. Phrenesis vero tum
demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamvis adhuc sapiat,
tamen quasdam vanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus
addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes
sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra verba desipiunt; alii
consurgunt et violenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil
nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in
captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur. -
4. Ex his autem eos,
qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus
coercitionibus supervacuum est: eos, qui violentius se gerunt, vincire convenit,
ne vel sibi vel alteri noceant. Neque credendum est, si vinctus aliqui, dum
levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is
dolus insanientis est.
5. Fere vero antiqui
tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad
quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At Asclepiades,
tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem
perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in
quibus nullum discrimen deprehendi vel hoc vel illo modo possit. Optimum itaque
est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui
lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires
habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est.
6.
Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est: simul enim
febris quoque increscit. Itaque tum
nihil nisi continendus aeger est: ubi vero res patitur, festinanter
subveniendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si
trucidentur: rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre
intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur.
7. Sed ipse in his
somnum multa frictione quaesivit, cum et intentio febris somnum impediat et
frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium
debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte
fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi
non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum
remediis tempus, quo, si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet.
Minus deliberari potest, an alvus ducenda sit.
8.
Tum interposito die convenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fovere, in qua
verbenae aliquae decoctae sint [vel ex reprimentibus]; aut prius fovere, deinde
radere, et iterum fovere; ac novissime rosa caput naresque implere, offerre
etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id
efficacibus.
9.
Quae tamen facienda sunt in is, quibus vires non desunt: si vero inbecillitas
est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est. Utiles etiam in quibuscumque viribus duae
herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur.
Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis
hilares quam in is, qui nimis tristes sunt.
10. Adversus autem
omnium sic insanientium animos gerere se pro cuiusque natura necessarium est. Quorundam
enim vani metus levandi sunt, sicut in homine praedivite famem timente incidit,
cui subinde falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est,
sicut in is fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam
intempestivus risus obiurgatione et minis finiendus: quorundam discutiendae
tristes cogitationes; ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt.
11.
Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non evidenter ab
iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam
elicienda ipsius intentio; ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus
liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos
offendit: emendando enim convertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si
qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes
reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt.
12.
Omnibus vero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est:
sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam
conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum. Si nihilo minus
vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver aut
hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala pulvino subiciunt, alii vel
amomum vel sycamini lacrimam fronti inducunt. Hoc nomen apud medicos reperio.
13.
Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic vero
significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron
appellant. Plurimi, decoctis
papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fovent.
14. Asclepiades ea
supervacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe converterent: praecepit
autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, vespere ei daretur
potui aqua, tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret
vehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus factis vespere ei
daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur: per hanc enim nos
consecuturos, ut somnus accedat.
15. Id interdum fit, et
quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat.
Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est,
habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem
obdormire volumus, excitare postea non possimus. Confert etiam aliquid ad
somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque
suspensi lecti motus.
16. Neque alienum est,
si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit,
occipitio inciso cucurbitulam admovere; quae quia levat morbum, potest etiam
somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger
implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in
cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae
mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
17. Alterum insaniae
genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves
deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra
contrahere. - In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc poterit
prohibere, prima est abstinentia, secunda per album veratrum vomitumque
purgatio, post utrumlibet adhibenda bis die frictio est; si magis valet,
frequens etiam exercitatio: in ieiuno vomitus. Cibus sine vino dandus ex
media materia est; quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima
dari posse, dum ne illa sola quis utatur: valentissima tantummodo esse
removenda.
18.
Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima, removendi terrores, et potius
bona spes offerenda; quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, maxime quibus
capi sanus adsuerat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius
ponenda; leviter obiurganda vana tristitia; subinde admonendus, in is ipsis
rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit. Si
febris quoque accessit, sicut aliae febres curanda est.
19.
Tertium genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut vitam ipsam non
impediat; quod robusti corporis esse consuevit. Huius autem ipsius species duae
sunt: nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem vel
Orestem percepisse poetae ferunt: quidam animo desipiunt.
20.
Si imagines fallunt, ante omnia videndum est, tristes an hilares sint. In
tristitia nigrum veratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad vomitum
excitandum dari debet; idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est,
quo facilius fallat: nam si bene se purgaverit, ex magna parte morbum levabit.
Ergo etiamsi semel datum veratrum parum profecerit, interposito tempore iterum
dari debet. Neque ignorare oportet leviorem esse morbum cum risu quam cum serio
insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore
parte purgandus aliquis est, ventrem eius ante solvendum esse; ubi a superiore,
comprimendum.
21.
Si vero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Ubi
perperam aliquid dixit aut fecit, fame, vinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere
aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid
faciat. Subito etiam terreri et expavescere in hoc morbo prodest, et fere
quicquid animum vehementer turbat.
22. Potest enim quaedam fieri
mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse
sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas
terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur. Si nimia tristitia,
prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa,
demissumque corpus in aquam et oleum.
23. Illa communia sunt,
insanientes vehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem
carnem neque vinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam
levissimis; non oportere esse vel solos vel inter ignotos, vel inter eos, quos
aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua
peregrinatione esse iactandos.
23.
Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium
specie *** similique victus genere curandum est, praeterquam quod in hoc
insaniae genere solo recte vinum datur.
|