Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • Caput XIX. De cardiacis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX. De cardiacis.

1. His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamvis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo *** et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.

2. Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum vel rosa vel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leviter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso vel spuma argentea vel Cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus. Idem praestat pulvis ex contritis aridi myrti vel rubi foliis, aut ex austeris et boni vini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex via pulvis iniectus.

3. Super haec vero, quo minus corpus insudet, levi veste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat. Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo vinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad vinum festinare non oportet.

4. Si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque vinum esse debet neque nullarum virium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte vel tres heminas aeger bibet; si vastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conveniet, et tunc dare.

5. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte vomere oportet, rususque post vomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est; qui ubi inarverunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat. Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque vires tuetur.

6. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admovere quod reficiat [id est rosa et vinum]: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Ubi esse in tuto videtur, verendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque vino tantummodo remoto cotidie validiorem cibum debet adsumere, donec satis virium corpori redeat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License