1. Sed
hic quidem acutus est morbus. Longus vero fieri potest eorum, quos aqua inter
cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: udrwpa Graeci vocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo ventre vehementer
intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est
tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua
contrahitur et moto corpore ita movetur, ut impetus eius conspici possit.
2. Primum
tumpaneithn, secundum leukoflegmatian
vel upo sarka, tertium askeithn Graeci nominarunt. Communis tamen
omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris
facile sanescunt. Saepe vero hoc malum per se incipit, saepe alteri vetusto
morbo maximeque quartanae supervenit. Facilius in servis quam in liberis
tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque
patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis
libertas est.
3.
Sed ne ii quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad
salutem perducuntur. Ideoque *** non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus,
apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo
morbo inplicitum, negavit posse sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus
se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad
animum. Neque eum res fefellit. Ille
enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur,
tamen malagmata sua devorando bibendoque suam urinam in exitium se
praecipitavit.
4.
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis,
requies, inedia: at si malum inveteravit, non nisi magna mole discutitur.
Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec
aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum,
deinde evomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si
a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est.
5. Sed si febris quoque
est, haec in primis summovenda est per eas rationes, per quas huic succurri
posse propositum est. Si sine febre aeger est, tum demum ad ea veniendum
est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, isdem
auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime
partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat.
6. Evocandus est sudor
non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida vel Laconico vel
clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes
sunt, quales super Baiias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor
alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae
tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis
durioris: potio non ultra danda est quam ut vitam sustineat, optimaque est,
quae urinam movet.
7. Sed id ipsum tamen
moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex is aliquid,
quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem
hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra,
balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi
semen, uva taminia quam stafida agrian Graeci nominant, habrotonum, rosae folia,
acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi
semen: illud kupeiron, hoc scoinon Graeci
vocant; quae quotiens posuero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata
adferuntur, significabo.
8.
Primo tamen quae levissima ex his sunt id est rosae folia vel nardi spica
temptanda est. Vinum quoque utile
est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie ventrem
metiri et, qua conprehendit alvum, notam imponere, posteroque die videre,
plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris
excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est. Asclepiades
in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione
usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et vinum dedisse memoriae
prodidit.
9. Hactenus communiter
de omni specie praecipi potest: si vehementius malum est, diducenda ratio
curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut
altero quoque die post cibum vomitus est; fomentis siccis calidisque utendum
est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae:
si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum
est. Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum
infundere copiosam aquam calidam eamque recipere.
10. Quin etiam cotidie
ter quaterque opus est uti frictione vehementi, cum oleo et quibusdam
calefacientibus. Sed in hac frictione a ventre abstinendum est: inponendum vero
in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus
locis venter exulcerandus est; servanda ulcera diutius. Utiliter etiam scilla
cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus
inflantibus.
11. At si id vitium est,
cui leukoflegmatia nomen est, eas partes, quae tument,
subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is vehementior
est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua,
cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut
muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si vires
patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
12.
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora
sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore,
qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis
plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae
vulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec
corpus ad pristinum statum revertatur.
13. Cibus valens esse
debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet,
dulcius, sed ita ut invicem biduo triduove modo aqua, modo id bibatur. Prodest
etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui
datum. Si valens est qui id accipit,
et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis
vesicis pulsandos tumores esse.
14. Si vero id genus
morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice,
oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito
triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere; quod a Tharria
profectum esse servatum a pluribus video. Si iecur aut lienem adfectum esse
manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: si per talia
auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via
succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur.
15. Neque ignoro
displicuisse Erasistrato hanc curandi viam: morbum enim hunc iocineris putavit:
ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae vitiato illo subinde
nascatur. Sed primum non huius visceris unius hoc vitium est: nam et liene
adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen
aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris
partibus interioribus nocet. Convenitque corpus nihilo minus esse curandum:
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus
impedit.
16. Ac ne illud quidem
in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed
iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales
intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile
in hoc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi
non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, supervacuus est, nisi
si vires desunt.
17. Insequentibus diebus
et is et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque
evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes,
navigationes et idoneos cibos, donec ex toto convalescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio
vomitum. Si aestas est, in
mari natare commodum est. Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris
usus est.
|