1. Diutius saepe et
periculosius tabes eos male habet, quos invasit. Atque huius quoque plures
species sunt. Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis
decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et
nisi occurritur, tollit: atrofian Graeci vocant. Ea duabus fere de causis
incidere consuevit: aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia
plus quam debet adsumit: ita quod vel deest infirmat, vel quod superat
corrumpitur.
2. Altera species est
quam Graeci +kacexian appellant, ubi malus corporis habitus
est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo
vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum
malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut
cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidve simile incidit.
Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas
pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes
intumescant.
3. Tertia est longeque
periculosissima species, quam Graeci pthisin nominarunt. Oritur fere a capite,
inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula levis
fit, quae etiam cum quievit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur,
interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est,
mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.
4. Cum haec genera
tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si
tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis
quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita
multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus iusto qui
adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere,
cotidie adicere, donec ad iustum modum perveniat.
5.
Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato; per
manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest,
maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut
interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in
ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut
inposita resina et abducta subinde idem facere.
6.
Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio
recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus.
Cibi vero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo
vini quoque, sed austeri, necessarius usus est; movenda urina.
7.
At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde alvus ducenda,
tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus.
Utilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis vero
opus est copiosis, variis, boni suci, quique etiam [si] minus facile
corrumpantur, vino austero. Si nihil
reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus
diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo serventur.
8. Quod si mali plus
est et vera pthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque
enim facile is morbus, cum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires
patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex
quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur.
Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate
firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id
inbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est.
9. Si navigationem
aliqua res prohibet, lectica vel alio modo corpus movendum est; tum a negotiis
abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno
indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et
devitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces velandae;
tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic
interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore
bibenda aqua.
10. Lac quoque, quod in
capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, sive
praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est,
in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari
potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad
modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum
alienum est.
11. Cibus esse debet
primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus,
ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana vel ex halica vel ex amulo,
lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in
vicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media
materia, praecipueque vel ex pruna cerebellum vel pisciculus et his similia. Farina
etiam cum sebo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est.
Vinum adsumi debet leve, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur.
12. Si vehementior noxa
est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus
auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento,
altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum,
quas wmoplataV Graeci vocant, sic, ne
sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui per se quoque medendum esse
manifestum est. Tum ter quaterve die
vehementer extremae partes perfricandae; thorax levi manu pertractandus; post
cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque.
13. Interpositis denis diebus
demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum. Ceteris diebus
bibenda aqua; tum vinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est,
egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones
gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere,
interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
14. Medicamentum etiam
est vel plantaginis sucus per se, vel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius
cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, vel inter se
mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars
altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt victus, vehiculum et navis, et
sorbitio. Alvus cita utique vitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens
perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere
debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu
perfricare, diu abstinere a vino, balneo, venere.
|