1. Inter notissimos
morbos est etiam is, qui comitialis vel maior nominatur. Homo subito
concidit, ex ore spumae moventur, deinde interposito tempore ad se redit, et
per se ipse consurgit. Id genus
saepius viros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque
mortis diem et vitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem
consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis
menstruorum initium tollit.
2. Modo cum distentione
autem nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem
quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum supervacuum est, et quia ne
lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci
atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si
nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit,
non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur.
3. Necessarium autem
est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires
patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem
tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his
aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, convenit, sed
media materia: nam et viribus opus est et cruditates cavendae sunt; cum quibus
fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, vinum,
venerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, vomitum,
lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.
4. Ubi tertio die cibus
datus est, intermittere quartum et invicem alterum quemque, eadem hora cibi
servata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti
vim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die
primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus
est, protinus eo genere victus adhibito, qui supra conprehensus est,
expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione vel
ductione alvi vel nigro veratro, sicut praeceptum est.
5. Insequentibus deinde
diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi,
nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album
veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus,
sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires
eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis.
6. Ubi mane experrectus
est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre,
permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post
ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi
infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur;
paulum cibi adsumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; iterum
vehementer perfricetur, sic ut neque venter neque caput contingatur; post haec
cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat.
7. Si ne per haec
quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo veteri, adiecto aceto et
nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi
decocta potionis causa utatur. Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine
epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius
malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque
crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidere et cucurbitulas admovere,
ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum capite
committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor evadat.
8. Quibus si finitum
malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id tantummodo
utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra conprehensi
sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus.
|