1.
Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem
Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum
esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post
febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum
morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
2.
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et
praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis vehemens motus est,
spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus,
totum corpus cum pallore quodam inalbescit. Primo die abstinere aegrum oportet,
secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere; si non
est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua
mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
3.
Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere
cogebat, iis quae urinam movent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec
et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis
virium est, validiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero.
4.
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media
materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat; tum
altero triduo validiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam
manere; deinde ad superius genus victus reverti, cum eo ut magis satietur;
omisso Graeco vino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut
interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat.
5.
Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est,
balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclavi cultiore,
lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus
dictus videtur. Malagma quoque, quod
digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si
iecur aut lienis est adfectus.
|