1.
Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is
morbus est, quem elefantiasin Graeci vocant; isque longis
adnumeratur: quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur.
Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum
paulatim in atrum colorem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis,
dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os,
surae, pedes intumescunt.
2. Ubi
vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur; febricula
oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit. - Protinus ergo inter
initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi. Adhibenda
tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde vires reficiendae et
ducenda alvus; post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione
praecipueque cursu;
3. sudor
primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus;
frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum
rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;
vinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita
optime tueri videtur.
|