1.
SANUS homo, qui et bene valet et suae spontis est, nullis obligare se legibus
debet, ac neque medico neque iatroalipta egere. Hunc oportet varium habere
vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; navigare,
venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; siquidem ignavia
corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam
reddit.
2.
Prodest etiam interdum balineo, interdum aquis frigidis uti; modo ungui, modo
id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere, quo populus utatur; interdum in
convictu esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus iusto, modo non amplius
adsumere; bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum,
dummodo hunc concoquat.
3.
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici
supervacui: nam et intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo
exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt,
celerrime et senescunt et aegrotant.
4. Concubitus vero
neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est. Rarus corpus
excitat, frequens solvit. Cum autem frequens non numero sit sed natura ***,
ratione aetatis et corporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis
neque languor neque dolor sequitur.
5. Idem interdiu peior
est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum vigilia
labor statim sequitur. Haec firmis servanda sunt, cavendumque ne in
secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
|