Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • Caput XXVII. De resolutione nervorum. De dolore nervorum. De tremore nervorum. De suppurationibus internis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXVII. De resolutione nervorum. De dolore nervorum. De tremore nervorum. De suppurationibus internis.

1a. At resolutio nervorum frequens ubique morbus est: interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud apoplhxian, hoc paralusin nominarunt: nunc utrumque paralusin appellari video. Solent autem qui per omnia membra vehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt, sed raro tamen ad sanitatem perveniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa.

1b. In partibus vero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra vehementer resoluta sunt, sanguinis detractio vel occidit vel liberat. Aliud curationis genus vix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, vitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur.

1c. At ubi pars resoluta est, pro vi et mali et corporis vel sanguis mittendus vel alvus ducenda est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem vitare praecipue convenit frigus; paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, vel gestetur, vel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moveatur, et vi quadam ad consuetudinem suam redeat.

1d. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec removeantur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius vellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admovere. Unctioni vero aptissimum est vetus oleum vel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.

1e. Ac si quo loco vel naturales vel etiam manu factae tales natationes sunt, is potissimum utendum est; praecipueque in is agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex venatione: potio sine vino aquae calidae. Si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis vomitus est.

2a. Interdum vero etiam nervorum dolor oriri solet. In hoc casu non vomere, non urinam medicamentis movere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae; balneo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum.

2b. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde involvenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.

2c. Utile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fovere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Utriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina +iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.

3a. Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur. Inimica etiam habet balinea assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila similibusque superiores partes dimovendae; cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur.

3b. Secundum cibum curis abstinendum; rarissima venere utendum est. Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leviter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam virilibus debet.

4a. Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec victa sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut evocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus vel alvo vel ore redditum.

4b. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Utendum maxime sorbitione est, et aqua calida. Ubi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen validiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei vel Graecae nuces vel Abellanae; postea summovendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit.

4c. Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in is partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; vitandumque erit, ne vel luctando vel currendo vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License