1. Hactenus reperiuntur
ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes
adsignari non possint: nunc de is dicam, quae sunt IN PARTIBUS. Facilius autem
omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes
breviter ostendero.
2. Caput igitur, eaque,
quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam
quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur venae
grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant,
sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis cervicibus glandulae
positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
3. Deinde duo itinera
incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria
exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur; illa spiritum,
hic cibum recipit. Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria
sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum
potionemque adsumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et
cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex
circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina
sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis
sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.
4.
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas
fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor adnexum est, natura musculosum,
in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub
corde atque pulmone traversum ex valida membrana saeptum est, quod praecordiis
uterum diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus; a
superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec
viscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
5.
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum,
extrinsecus gibbum; quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor
fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra
non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus,
longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum
excedens ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis summis
coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et venosi sunt,
et ventriculos habent, et tunicis super conteguntur.
6. Ac
viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum
principium est, nervosus: a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia
cum ventriculo committitur. Ventriculus
autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter
lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur,
iungunturque ei saepto, quod transversum esse supra posui.
7. Inde ima ventriculi
pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur.
Hanc iuncturam pulwron Graeci vocant, quoniam portae modo in
inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit. Ab ea ieiunum intestinum
incipit, non ita inplicitum; cui tale vocabulum est, quia numquam quod accepit,
continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.
8. Inde tenuius
intestinum est, in sinus vehementer inplicitum: orbes vero eius per membranulas
singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conversi et e
regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.
Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur; quod a dextra
parte incipiens, in sinisteriorem pervium et longum est, in dexteriorem non
est, ideoque caecum nominatur.
9. At id, quod pervium
est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab
utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque
partes, contingit iecur atque ventriculum; deinde cum quibusdam membranulis a
sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo
derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.
10. Contegit vero
universa haec omentum, ex inferiore parte leve et strictum, ex superiore
mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et
medulla, caret. At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam
feruntur: ourhthraV Graeci vocant, quod
per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.
11.
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa,
iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta
atque liberior est, aliter in viris atque in feminis posita: nam in viris iuxta
rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super
genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa vulva sustinetur.
12.
Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a cervice huius descendit
ad colem: in feminis brevius et plenius super vulvae cervicem se ostendit.
Volva autem in virginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus vero, nisi
ubi gravidae sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recta
tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum
ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa,
iliis feminae latera sua innectit.
13.
Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube
abdomen susum versus ad praecordia pervenit: ab exteriore parte evidenti cute,
ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a
Graecis nominatur.
|