1. His
velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis,
remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine
nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium
dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus.
2. In
capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem kefalaian Graeci vocant; cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio,
oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel
sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter
haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium.
3.
Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque gravis neque periculosa,
per hominis aetatem est: interdum gravior dolor sed brevis, neque tamen
mortiferus, qui vel vino vel cruditate vel frigore vel igne aut sole
contrahitur. Hique omnes dolores modo in febre, modo sine hac sunt; modo in
toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem
excrucient.
4.
Praeter haec etiamnum invenitur genus, quod potest longum esse; ubi umor cutem
inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: udrokefalon Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco
positum est, dum leve est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea,
quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent. Quae vero
auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo
febrium curatio exposita est. Nunc de ceteris dicendum est.
5.
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur,
idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen vehemens est, primam
curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est,
supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam
potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, alvum
ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus
aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate
origo est.
6.
Si vero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein considerandum
est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa perfundere
caput expedit, spongiam concavam inponere subinde in aqua frigida expressam;
unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave
refrigerantia cataplasmata.
7.
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe
salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput vehementer perfricare; deinde
calido oleo implere, veste velare. Quidam
id etiam devinciunt; alii cervicalibus vestimentisque onerant, et sic levantur;
alios calida cataplasmata adiuvant. Ergo etiam ubi causa incognita est, videre
oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae
experimentum adprobarit.
8. At si parum causa
discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est,
vel salsa, vel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni vetusto
capitis dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes
vehementer perfricare; gargarizare iis, quae salivam movent; cucurbitulas
temporibus et occipitio admovere; sanguinem ex naribus extrahere; resina
subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent
ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat; candentibus ferramentis, ubi
dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere; ubi levatus est
dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput
perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti, sed postea
semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
9. Dissimile est id
genus, quod umorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est;
deinde inponere sinapi sic ut exulceret; si id parum profuit, scalpello utendum
est. Illa cum hydropicis communia sunt: exerceatur, insudet, vehementer
perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibus.
|