1. Destillat autem de
capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod peius est;
interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillavit, tenuis
per has pituita profluit; caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia
sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in
pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo,
sitis, aestus, biliosa urina.
2. Aliud autem quamvis
non multum distans malum gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit,
tussim siccam movet; sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur
in capite, turbida urina est. Haec omnia koruzaV Hippocrates nominat: nunc video apud
Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem katastagmon appellari. Haec autem et brevia et, si neglecta sunt, longa esse
consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulceravit.
3. Ubi aliquid eiusmodi
sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, vino, venere debemus; inter quae
unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed
tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum.
Raroque fit ut, si biduo vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non
levetur.
4. Quo levato, si in
destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent,
balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os
caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis quarto
die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, adsumendum est vinum
Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad
consuetudinem revertendum est.
5. Neque tamen illis
ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed
cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et
vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio
necessaria est.
6. Igitur huic, si in
nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus
primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes,
levior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia;
sumenda ova, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta
maxime sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balneo factus
eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus
iustus modus cibi sumatur; vino meraco copiosius utendum est.
7. At si in pulmonem
quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque
adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum
est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed
serius balineum temptandum.
8. In gravedine autem
primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput velare, fauces lana
circumdare; postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non
ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte
interiore cum pisciculo vel levi carne sumere; aquam bibere.
9. Si quis sibi
temperare non potuerit quominus pleniore victu utatur, vomere; ubi in balneum
ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem; tum ad vinum
redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit,
utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis
frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis
necessariae sunt.
|