1. A capite transitus
ad cervicem est, quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius
inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo
caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem
intendit. Primum Graeci opisqotonon, insequentem emprosqotonon, ultimum tetanon appellant, quamvis minus subtiliter
quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt:
si hunc evaserunt, sine periculo sunt. -
2. Eadem omnia ratione
curantur idque convenit *** Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem
credidit; quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus
calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est: neque enim
natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic
celerrime vel calescit vel refrigescit. Mitti vero necne debeat, ex is
intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt.
3.
Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper vel laser; deinde opus est
fomento umido et calido. Itaque
plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia
levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique vitandum est.
Utilius igitur est cerato primum liquido cervicem perunguere; deinde admovere
vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum
cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
4.
Utilissimum tamen est umido sale fovere; quod quomodo fieret iam ostendi. Ubi
eo aliquid factum est, admovere ad ignem; vel si aestas est, in solem aegrum
oportet; maximeque oleo veteri, si id non est, Syriaco; si ne id quidem est,
adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine
vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque,
interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum
intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus.
5.
Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis
continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus
intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino vel cyprino
calido madefacere et superinposito pilleo velare; nonnumquam etiam in calidum
oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum
sit et adiecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam
vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis
incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.
6. Ubi levatus est
dolor moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu
vitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ovis
sorbilibus aut apalis [mollibus]; ius aliquod adsumendum. At si bene
processerit iamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum
erit a pulticula vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus
quam vinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in
longius tempus differendus est.
|