1. Ut hoc
autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque
in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen, prout
species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus
aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id sunagchn vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil
significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est: id kunagch vocant. Illa communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem
potest, spiritus eius intercluditur.
2. Levius
est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id parasunagchn appellant. - Quicquid est, si vires patiuntur,
sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere alvum. Cucurbitula quoque recte sub mento et
circa fauces admovetur, ut id, quod strangulat, evocet. Opus est deinde
fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet,
quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur;
efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.
3. Tum commodum est
hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus
aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare; post haec palatum unguere
vel felle taurino vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam +si
piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est
incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, vel in palato
citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus
erumpat. Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo victum esse.
4. Si vero his morbus
levatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam
valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuvat, si ex
angustiore sede vitium transit in latiorem; itaque rubore et tumore in
praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas levavit,
incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi
molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur.
5. Vulgo audio, si quis
pullum hirundininum ederit, angina toto anno non periclitari; servatumque eum
ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam
mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex
populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamvis in monumentis
medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.
|