Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quartus
    • Caput VIII. De difficultate spirandi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII. De difficultate spirandi.

1. Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit; sed haec dum modica est neque ex toto strangulat. duspnoia appellatur; cum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, asqma: at cum accessit id quoque, quod aegre nisi recta cervice spiritus trahitur, orqopnoia.

2. Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo revertitur; ad haec tussicula accedit. - Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte venter quoque solvendus est, liquanda alvus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.

3. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento. Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua vel hysopus cocta vel contrita capparis radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum; simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur: aut sulpuris ignem non experti P.*=- habrotoni P.*= in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur.

4. Est etiam non vana opinio vulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi; vel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum vino tenui, austero, nonnumquam vomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa praecipue inferiorum partium, vel in sole vel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License