1.
In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit. In hac
plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur: volunt
etiam vaporem calidum ore recipi. Per quae molliores alii partes eas fieri
dicunt oportunioresque vitio iam haerenti. Sed si bene vitari frigus potest,
tuta illa praesidia; si metus eius est, supervacua sunt. Utique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat
enim.
2. Neque utilia sunt
quae urinae movendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam
extenuare [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi
quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum:
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem,
ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei Lycium est, quod idem quoque
aeque probat, vel porri vel marrubii sucus, vel nuces Graecae cum tracanto
contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino
mixtum.
3.
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore
vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debent neque nimium
acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro,
praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse
convenit; aqua dari potest vel pura, vel in qua malum Cotoneum palmulaeve
decoctae sint. Gargarizationes
quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus
neque acutum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, ne
vehementer et diu laedat, desiderat.
|