Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quartus
    • Caput X. De tussi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X. De tussi.

1. Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est. Quae multis modis contrahitur: itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere, et vix, cum vetus facta est, eliditur. Et modo arida est, modo pituitam citat. - Oportet hysopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere; ac lectione uti vehementi, quae primo impedita tussi, post eam vincit; tum ambulare; deinde per manus quoque exerceri, et pectus diu perfricari; post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas esse.

2. Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur; item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leviter exulceret; potio ex menta nucibusque Graecis et amylo; primoque adsumptus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis.

3. At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat; item laseris quam optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii sucum adsumere; scillam delingere, acetum ex ea vel certe acre sorbere; aut cum spica alii contriti duos vini cyathos.

4. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes; cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica, interdum acer; lac cum alio coctum; sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ovum sorbile sulpure adiecto; potui primum aqua calida, deinde in vicem aliis diebus haec, aliis vinum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License