1. Magis terreri potest
aliquis, cum sanguinem expuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet.
Exit modo ex gingivis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed
sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio, ita ut nihil excreetur.
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit. Atque interdum sanguis
profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est.
2. Nonnumquam autem is
a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed
aut ore venae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exqve his
sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque
quicquam ut ex ulcere excreatur. Aliquando vero gutture et arteriis exulceratis
frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut
ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur. Saepe feminae,
quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
3. Auctoresque medici
sunt vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae
patefacto: primam diabrwsin, secundam rhxin[scasmon], tertiam anastomwsin appellant. Ultima minime nocet,
prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, uti sanguinem pus sequatur. Interdum
autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit: sed si
secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et
periculosa genera morborum sunt. Si
vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est.
4. Neque ignorari
oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeve aut
post cursum vehementem vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile
sanguinis mediocre profluvium, idque per urinam redditum quoque ipsam
lassitudinem solvere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco
decidit, si tamen in eius urina nihil novavit; neque vomitum huius adferre
periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex
toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut
calorem movet.
5. Haec pertinent ad
universum: nunc ad ea loca, quae praeposui, veniam. Si ex gingivis exit,
portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum vinum; si
parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque graviter erumpit, quia
consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio
cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere: si id mulieri, cui
menstrua non feruntur, evenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius
admovere.
6. At si ex faucibus
interioribusve partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda.
Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque,
et cotidie paulum aliquid. Protinus autem debet sorbere vel acetum vel cum ture
plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet,
lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus
horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id
Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit.
7. Sed id
saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est,
sed satis est infra inguina et super talos, summosque umeros, etiam brachia.
Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex is,
quae alvum adstringunt, decoctum sit. At si abest febris, vel elota halica vel
panis ex aqua frigida et molle quoque ovum dari potest, potui vel idem, quod supra
scriptum est, vel vinum dulce vel aqua frigida: sed sic bibendum erit, ut
sciamus huic morbo sitim prodesse.
8.
Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse debet,
recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fovenda est. At inimica
sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta,
conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori iniecta. Etiam frictiones *** ubi bene etiam sanguis
conquievit. Tum vero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace
abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem ***
mediterraneis opus est.
|