1.
Faucibus subest stomachus; in quo plura longa vitia incidere consuerunt. Nam
modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio
adficit: interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque eius malum
est, quo resolvitur, neque ulla re magis aut adficitur aut corpus adficit. Diversa
autem ut vitia eius, sic etiam remedia sunt. Ubi exaestuat, aceto cum rosa
extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata,
quae simul et reprimunt et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, egelida aqua
praestanda.
2.
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidere cutem necesse est:
prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima. Interponenda
abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae.
Exercitatio primo levis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores
partes moveat; quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est.
3.
Post exercitationem opus est unctione, frictione; balneo quoque nonnumquam, sed
rarius; interdum alvi ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus,
eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini
austeri. Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, [ut] quo
modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam redit huic
inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est.
4.
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt
quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium. Si ardor
stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est: deinde cibis quidem
utendum modicis; inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et
emolliunt: postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis,
quae reliquias digerant; interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus
plenior.
5. At si
ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus
exulceratis praecepta sunt. Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda;
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem: omnia acria atque
acida removenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id inflat, certe leni
utendum: sed neque praefrigido neque nimis calido. Si vero pituita stomachus
impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum vomitus est: utilis
exercitatio, gestatio, navigatio, frictio. Nihil edendum bibendumque nisi
calidum vitatis tantum is, quae pituitam contrahere consuerunt.
6.
Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem i, qui sic temptantur,
interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere.
- His recte alvus ducitur, potiones ex absinthio dantur: necessaria gestatio,
navigatio est; si fieri potest, ex nausia vomitus ***, vitanda cruditas,
sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum.
7.
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est [resolutio est], cum cibi
non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe consumi. - Huic generi inutilissimum
balineum est: lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item
unctiones frictionesque; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus
eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra
stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum
Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui
potius difficulter coquntur, quam facile vitiantur. Ergo plerique, qui nihil
aliud concoquere possunt, bubulam coqunt. Ex quo colligi potest neque
avem neque venationem neque piscem dari debere nisi generis durioris.
8.
Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum,
potissimum Raeticum vel Allobrogicum aliudve, quod et austerum et resina
conditum est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus non
continetur, danda aqua et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus
cibus; et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique
duabus aut tribus horis continendae sunt.
9.
Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida vel
spongia ex aceto vel cataplasma, quod refrigeret. Perfricanda vero non diu sed
vehementer brachia et crura et calfacienda. Si plus doloris est, infra
praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis
ex posca frigida: si non continuit, post vomitum lene aliquid ex is, quae non
aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis
interpositis horis, donec stomachus consistat.
10.
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum
pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et
mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est,
aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam vinum ad conprimendum
stomachum potest.
11. Supprimendus autem
vomitus est, qui per se venit. Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut
computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque,
cibis adsumptis isdem, quos proxime posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus
est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt.
|