1. Stomachus lateribus
cingitur, atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Et initium
vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est. Sed interdum
omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur:
interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus
a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc
excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis.
2. Interdum etiam sicca
tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo
tolerabilius est. - Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus:
at sive levior sive vetustior casus est, vel supervacuum vel serum id auxili
est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam
sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum
medicamentum, quod umorem illuc citet.
3. Praeter haec
circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum
inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus
ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina inposita
discutitur. Utendum cibis
potionibusque calidis, vitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est
extremas partes oleo et sulpure perfricare; si levata tussis est, leni lectione
uti, iamque et acres cibos et vinum meracius adsumere. Quae ita a medicis
praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago
satis adiuvet.
4. Haec in omni lateris
dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est.
In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt; ut cibus
sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum,
aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio
quoque die detur, si tamen per vires licebit: potui vero aqua mulsa, in qua
hysopum aut ruta decocta sit.
5. Quae quibus
temporibus danda sint, ex ratione vel adiectae vel levatae febris apparebit,
sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius
generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod
excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi etiam peius id genus
esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut
supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem eius cremor tisanae
sumendus est.
6. Ut his autem in ipso
morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta
pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut
refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit
tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo vini paulo plus
adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque
positum est, vini cyathos sorbere, sed id in hoc genere valetudinis dulce vel
certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus
firmandum est.
|