1. A compagine corporis
ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens
et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci vocant. Eius haec
condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem
vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus
difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus
morbi plus periculi quam doloris habet. - Oportet, si satis validae vires sunt,
sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere.
2. Tum si satis valet,
gestando aegrum digerere; si parum, intra domum tamen dimovere: potionem autem
hysopi *** cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel
hysopum vel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab
his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis
cottidie facere. Quod ad cibum vero pertinet, huic nec salsis opus est neque
acribus neque amaris neque alvum adstringentibus, sed paullo lenioribus.
3. Ergo primis diebus
danda est sorbitio tisanae vel halicae vel oryzae, cum qua recens adeps cocta
sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex
aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si
aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque
die increscente morbo dare satis est. Ubi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est,
praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa.
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et
reprimunt et emolliunt.
4.
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia
leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex is,
quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris
aegrum continere: ubi paullum levatus est, ter aut quater die fenestris aliquis
apertis parvum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino
abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere
ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos,
sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.
|