1. At lienis, ubi
adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et
prementi renititur: venter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est.
Ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt: in intenta
ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est. - Hoc vitium quies
auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem
ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones frictionesque et sudores
necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem
maxime conveniunt.
2. Ergo acetum acre per
se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt
salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex
eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves
macrae, eiusdem generis venatio. Potui vero ieiuno dari debet apsinthium
incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde
tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in is animalibus, quae
aput hos fabros educata exiguos lienes habent.
3. Potest
etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae
movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel
apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum
vel satureia: haec enim inde commodissime videntur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur;
praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant.
4. Inponenda quoque extrinsecus
sunt quae levent. [Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci vocant;
fit ex lini et nasturci semine, quo vinum et oleum adicitur; fit ex cupresso
viridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars
ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.] Multisque modis
huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum
aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel
corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere
expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.
|