Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Cornelius Celsus De medicina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XVII. De renum morbis.1. At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus vomitus accedit. - Oportet conquiescere, cubare molliter, solvere alvum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver; quae maxime inde urinam movere consuerunt. 2. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa: si vero dolor tantum levandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |