1. A visceribus ad
INTESTINA veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque
facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum
vitium videri potest: nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec
inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae
similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba,
nonnumquam nigra vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci
nominarunt.
2.
Praeter ea vero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque
contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est,
si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur. -
Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet
et vomere. Vix umquam fit ne vomitus sequatur: sed etiamsi incidit, miscuisse
tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est vomitum esse
subpressum.
3.
Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est: si vero tormina sunt,
oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet,
isdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur. Quod si
vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae
vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed
potius egelida danda est; admovendumque naribus est puleium ex aceto, vel
polenta vino adsparsa, vel menta *** secundum naturam est.
4.
At cum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo
tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua
frigida mixtum, vel polenta adiecta vel infracto pane, quem ipsum quoque
adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut venter effudit, totiens
per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis
aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab
initio vinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si
vehementem infirmitatem adiuvari posse tribus guttis putavit, erravit.
5. At si inanis est
homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae
partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit
adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est,
extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi
superinponendum. Ubi is constitit, dormire oportet; postero die utique a
potione abstinere, die tertio in balneum ire; paulatim se cibo reficere. Somno
quisquis facile adquiescit *** itemque lassitudine et frigore. Si post
suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis
vinoque utendum est.
|