Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber quartus
    • Caput XIX. De coeliaco, ventriculi morbo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX. De coeliaco, ventriculi morbo.

1. Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui *** et longus esse consuevit: coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est; alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur. -

2. Commodissimum est inter initia calida *** et cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere; ventrem ipsum liquare, dato lacte et vino salso frigido; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor universus detur sed paulatim.

3. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est.

4. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt. Assa caro danda valens, et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed quae per binos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare, altero quoque die vinum vel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluvia[ti]lem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License