1.
Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter
in pleniore est. Prior acutus est,
insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum cordayon, plenioris eileon nominavit: a plerisque video nunc illum
priorem eileon, hunc kolikon nominari. Sed prior modo supra
umbilicum, modo sub umbilico dolorem movet. Fit alterutro loco inflammatio; nec
alvus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si
inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, vetus est.
2.
Adicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius aut niger. - Remedium
est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute
incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum evocare
abunde est. Tum animadvertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id
tumere. Et si supra umbilicum est, alvi ductio utilis non est: si infra est,
alvum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis
est. Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut
praeterea nihil adiciatur.
3.
Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque
deducere: invenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo
deliberari poterit, ducenda necne alvus sit. Illa communia sunt; calida
cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac
saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
si dolor non quiescit, etiam in alvum ex parte inferiore tres aut quattuor
cyathos calidi olei dare. Ubi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore
parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante
magna cura vitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere
sorbitionem.
4.
Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque
inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur: potui
vero nihil *** praeterquam puram aquam. Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est. Ac
postea quoque vitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque
corporis motus: nam facile id malum redire consuevit, et, sive cum frigus subit
sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis revertitur.
|