1. Is autem morbus, qui
in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui.
Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod
verti videtur *** prope spiritum elidit. In plerisque post frigora
cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat,
ut vitae spatio nihil demat. -
2. Ubi is dolor coepit,
admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora,
simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam
revocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est
etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se
repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque
extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat. Nisi finito vero tormento recte
neque cibus neque potio adsumitur. Quo victu sit utendum, qui hoc genere
temptantur, iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod colicon
nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P°*III,
petroselini P° den III, piperis longi et rotundi, singulorum P°*II,
papaveris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P°*VI; quae melle
excipiuntur. Id autem et devorari
potest et ex aqua calida sumi.]
|