1. Proxima his inter
intestinorum mala tormina esse consueverunt: dysenteria Graece vocatur. Intus
intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo
semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul
quaedam carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est.
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum
intenditur; idque post tempus aliquod levatur exiguaque requies est; somnus
interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inveterav[er]it,
aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat. -
2. Oportet inprimis
conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat; deinde ieiunum sorbere vini
cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata
super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit;
quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint;
portulacam vel coctam vel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae
adstringunt alvum ***
3. Si vetustior morbus
est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac
vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel
cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel
si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
levant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si
cibi quoque secutum fastidium est.
4. Themison muria dura
quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui
leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si ea consecuta sunt,
in aliam partem umorem avertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent;
itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui,
si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari
debet: si non est, vinum leve, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia
iuverunt vetusque iam vitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera
adstringit et initium secundae valetudinis facit.
5. Sed ubi venter
suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est. Solet autem
interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis
profluere. Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem
infundi, quae supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam adversus cancerem
intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in alvum
datur.] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.
|