1. Ex
torminibus interdum intestinorum levitas oritur, quae *** continere nihil
possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum
praecipitat. - In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius
tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi,
exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet; et ex verbenis decocta in aqua
desidat; et cibos potionesque adsumat, quae alvum adstringunt; et frigidis
utetur perfusionibus.
2. Oportet tamen
prospicere, ne simul his omnibus admotis vitium contrarium per immodicas
inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie
adiectis. Et cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est,
non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in
consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad
omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime servandum est, ut, cum pleraque
utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum
est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet.
3. Deinde, si omnia
ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile,
sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae
sunt, et cum his sol, ignis, balneum; vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam
albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.
|