1. Nonnumquam autem
lumbrici quoque occupant alvum, hique modo ex inferioribus partibus, modo
foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum
teretes videmus. - Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut
cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel
piperis acetabulum vel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium
ederit, vomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum
manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec
tertia pars supersit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat.
2. Interpositis deinde
tribus horis duas potiones sumat; at aquae *** vel muriae durae sit adiecta;
tum desidat subiecta calida aqua in pelve. Si vero teretes sunt, qui pueros
maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen
urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium
decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum.
Edisse etiam et lupinum et alium prodest, vel in alvum oleum subter dedisse.
|