1. Est autem aliud
levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod teinesmon Graeci vocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum
et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in
torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid
excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leviter
subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. -
2. Desidere oportet in
aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt:
butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod tetrafarmakon Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum,
eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eadem ***
verbenae decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua,
alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse debet egelida et
frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra praecepimus.
|