1. Levior etiam, dum
recens, deiectio est, ubi et liquida alvus et saepius quam ex consuetudine
fertur; atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus, idque peius
est. Sed uno die fluere alvum saepe pro valetudine est, atque etiam pluribus,
dum febris absit et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim corpus,
et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum
est: interdum enim tormina ac febriculas excitat viresque consumit. -
2. Primo die quiescere
satis est, neque impetum ventris prohibere. Si per se desiit, balneo
uti, paulum cibi capere; si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a
potione. Postero die si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere,
paulum astringentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; vehementer omnia
praeter ventrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admovere; cibis uti,
sed ventrem contrahentibus, vino non multo meraco.
3.
Si postero quoque die fluet, plus e[di]sse, sed vomere et, ex toto donec
conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti: vix enim fieri potest, ut post
hanc animadversionem alvus non contrahatur. Alia via est, ubi velis subprimere,
cenare, deinde vomere; postero die in lecto conquiescere, vespere ungi, sed
leniter; deinde panis circa selibram ex vino Aminaeo mero sumere; tum assum
aliquid, maximeque avem, et postea vinum idem bibere aqua pluviali mixtum,
idque usque quintum diem facere, iterumque vomere.
4.
Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades
affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se
credere debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus
neglectum curari difficilius possit. A vomitu oportet incipere; deinde
postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum adsumere, vinum meracum
quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam.
5.
In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est:
vehiculo sedisse vel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis
intestina confirmat. Si vero etiam
medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae
tempore in grande vas coicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non
sunt, pira Tarentina viridia vel Signina, mala Scaudiana vel Amerina, myrapia;
6.
hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et,
quibus magis utimur, [et] torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant;
tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita
sunt, liquata in unitatem quandam coeant. Id gustu non insuave est, et, quandocumque opus est, adsumptum, leniter
sine ulla stomachi noxa ventrem tenet. Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse
satis est. Alterum valentius genus est: murtae bacas legere, ex his vinum
exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
7. Tertium, quod
quandocumque fieri potest: malum Punicum excavare, exemptisque omnibus
seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum *** coicere; tum infundere
cruda ova, rudiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, quod,
dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet,
extractumque cocleari quod intus est esse. Aliquibus *** adiectis maius
momentum habet; itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et
pipere +Est quid ex his edendum est.
8. Pulticula etiam, cum
qua paulum ex favo vetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique
cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt,
atque ea aqua, in qua vel palmulae vel malum Cotoneum vel arida sorba vel rubi
decocti sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam
esse dico, quae astringat.
9.
Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno
ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur; quod iure valentissimis
medicamentis adnumerari potest. Atque
etiam potui datur vinum Signinum vel resinatum austerum vel quodlibet austerum.
Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum vinoque tali
miscetur; idque vel merum sorbet aliquis vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti
nisi in vehementibus malis supervacuum est.
|