1a. Ex vulva quoque
feminis vehemens malum nascitur proximeque a[b] stomacho vel adficitur haec vel
corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo
prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae
profluunt nec nervi distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis
crebro revertens perpetuum est. - Ubi incidit, si satis virium est, sanguis
missus adiuvat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus.
1b. Si diutius aut
iacet aut alioqui iacere consuevit, admovere oportet naribus extinctum ex
lucerna linamentum, vel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, quod
mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuvatque
ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et
umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare
coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in
totum annum, etiamsi casus idem non revertitur.
1c. Frictione
cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum.
Cibus ex media materia dandus; sinapi super imum ventrem tertio quoque aut
quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode
videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla
cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum
etiam potui vel castoreum est vel git vel anetum.
1d.
Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si vero vulva exulcerata est,
ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque
adponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat,
contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulpure suffumigari debet. At si
purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus
vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est, subicienda sunt
medicamenta quae evocent, ut costus, puleium, albae violae flos, nepeta,
satureia, hysopum: ex quibus, quae cibo apta sunt, etiam cum illo assumpta
proficiunt et praetuta porrum, ruta, omne acre holus. Si sanguis, qui infra erumpere
debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt
idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque
vitio medetur. Si nusquam sanguis se
ostendit, ideoque graves capitis dolores urgent, ex brachio ille mittendus
est. ***
|