1a.
Praeter haec, calculi quoque in vesica nascuntur, urinae difficultate et magno
dolore aeque accedentibus. Rursus ubi etiam sine dolore praeter modum urina
descendit, contrario modo tabes hominem consumit. Atque ex ea quoque modo
tenuis profluit, modo turbida et crassa. Et haec quidem fere in hac parte
incidere consuerunt. Commune vero ad urinae difficultatem remedium est his
cibis uti: qui boni suci sunt, acria salsa, vinum vetus austerum vitare, leni
ambulatione uti. Item leni frictione citra sudorem.
1b.
Rursus alia diversorum malorum diversa remedia sunt. Ergo quibus et multa et
nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire. Ibi
multa aqua calida fovere inguina, calida omnia adsumere, deinde vomere. Postero
die ratio est lavari eadem, deinde dimidio minus quam consuetudine cibi capere
atque invicem altero die hoc, altero, illo modo se curare. Si longius malum
factum est, fovere inferiores cotidie partes aqua calida in qua lini semen
decoctum sit, in eadem residere umbilico tenus. Ceratum ex oleo vetere facere
eoque pubem proximasque partes circumdare. Abstinere ab omnibus quibus urinae
movendae sunt, potionem quoque quam parcissime adsumere, cibos capere ex media
materia vel etiam imbellicissima, saepe sorbitiones quoque, at nihil frigidi
neque edere neque bibere. Vomitus interponere, alvum, sialiter non respondet,
vel ducere vel aliquo medicamento movere. Si vero ulcera vel scabies vesicam
occupavit, lacte venter solvendus est. Demittendus homo in aquam calidam oleo
mixtam, potui danda aqua quae comprimat. Mel quoque et dulcia omnia videntur utilia. Imponendum super ceratum
est ex irino vel cyprino factum.
1c.
Longe periculosissima in calculis res est. Calculi modo integra, modo scabra
vesica nascuntur. Integra nati aut semper in ea moventur - quos ab innatando plwtous Graeci vocant - , aut in ipsa vesicae
cervice orti ubi primo, conquiescunt. Postea, magnitudine adsumpta, pondere in
vesicam prolabuntur. Hi vero qui ulceribus innati sunt, primum his quasi
crestae inhaerent; deinde, quia innatuerunt, non continentur; inde quoque
pondere decidunt. Utrique ex
immobilibus mobiles fiunt. Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat,
signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est.
Carunculaeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam etiam
plenior. Omnis autem calculus qui vel a principio vagus natus vel postea factus
est modo vesicae cervicem urget, modo ab ea recedit. Initium est eo delapsi,
dolor auctus et urina difficilior. Ac nisi inde retro redit et tortus exstet,
febriculas excitat.
1d. Igitur ubi prima
esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia quae nonnumquam citra
scalpelli curationem, si maxime coneris, is vitium discutiunt ieiunoque cotidie
paulum quod devoret resinae terebinthinae dandum est. Id enim et calculos
discutit et quaedam arenosa***
1e.***
coeuntia. Idem faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle
adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi
datum. Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex
odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat.
Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio
apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
1f. At cum urina
super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum *** facit,
si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole vel ad
ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens,
vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum,
quantum minimum sitim finiat. Alvus quoque vel ducenda vel lacte purganda est.
Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior
in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, vino eodem. In utroque
morbo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.
|