1.
Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se
conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque
hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime
curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut
illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit. -
2.
Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s.
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta
mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta
cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius
est. Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super
coxam imposita inter valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido
et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit,
incisa cute admovendae sunt cucurbitulae; movenda urina; alvos, si compressa
est, ducenda. Ultimum est et
in veteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam
cutem candentibus ferramentis exulcerare.
3. Sed frictione quoque
utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo
nocuerunt, digerantur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si
est, ceteris partibus adhibenda est. Cum vero saepe aliquid exulcerandum
candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est,
non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec
id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
|