1. In manibus
pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris
cheragrisve esse consuerunt. Ea raro vel castratos vel pueros ante feminae
coitum vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant. - Ubi
sentire coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum
saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem tutam praestat.
2. Quidam etiam, cum
asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum evaserunt: quidam,
cum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae
consecuti sunt; idque utique post primum dolorem servandum est, etiamsi
quievit. Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse
securior is temporibus, quibus dolor se remisit: maiorem vero curam adhibere
debet is, quibus id revertitur; quod fere vere autumnove fieri solet.
3. Cum vero dolor
urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem; ibi se dimovere, et,
si podagra est, interpositis temporibus exiguis invicem modo sedere, modo
ingredi; tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leviter
perfricari, sudare, perfundi aqua egelida: deinde cibum sumere ex media
materia, interpositis rebus urinam moventibus, quotiensque plenior est, vomere.
Ubi dolor vehemens
urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam
obcallverint.
4. Nam si
tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam vel muriam duram
fervefacere oportet, deinde in pelvem coicere, et, cum iam homo pati potest,
pedes demittere, superque pallam dare, et vestimento tegere; paulatim deinde
iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leviter infundere, ne calor intus destituat;
ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex
vino coctam.
5.
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam
frigidissima articuli continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nervi
indurescant. Inponendum vero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in
hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut
emolliant. Si maior est dolor, papaveris cortices in vino coquendi miscendique
cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit; vel cerae et adipis suillae tantundem
una liquandum, deinde his vinum miscendum; atque ubi quod ex eo impositum est
incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est.
6.
Si vero tumores etiam obcallverunt et dolent, levat spongia inposita, quae
subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter
se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque
malagmata. Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est,
fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris
cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit; tum inducere articulis
crocum cum suco papaveris et ovillo lacte.
7.
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave
verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus
amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit
adiectus. Lapis etiam, [qui carnem edit,] quem sarkofagon
Graeci vocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent,
retentosque ibi levare consuevit. Ex quo in Asia lapidi Assio gratia est.
8.
Ubi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi
vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus
utendum est, sic ut etiam tum acopo vel liquido cerato cyprino articuli
perfricentur. Equitare podagricis
quoque alienum est.
9. Quibus vero
articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu
cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu; et
si quis ex corpore metus, vel alvi ductione uti vel lacte purgari. Quod
Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes
repleret, cum evidens sit omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam
inferiora exinaniri.
|