1. Dixi de is malis
corporis, quibus victus ratio maxime subvenit: nunc transeundum est ad eam
medicinae partem, quae magis MEDICAMENTIS pugnat. His multum antiqui auctores
tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen
Herophilus deductique ab illo viro, adeo ut nullum morbi genus sine his
curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt,
qualia sunt vel Zenonis vel Andriae vel Apolloni, qui Mys cognominatus est.
2. Horum autem usum ex
magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta
stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius victus rationem potius omnem
curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est,
sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine
medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt. Illud ante omnia scire
convenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non
possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt.
3.
Ergo et illa, quae victu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae
praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem victus debet, quae
multum admodum in omnibus corporis malis proficit. Sed cum omnia medicamenta
proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non
alienum videtur ante proponere et nomina et vires et mixturas eorum, qui minor
ipsas nobis curationes exsequentibus mora sit.
|