1a. Expositis
simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his
fiant. Miscentur autem varie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus
alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque
cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera
sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset supervacuum.
1b. Nam et idem
effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis
facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas accepi velut
nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in
prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic
comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam:
1c. si qua singulis vel
etiam parvis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam. Sed et ante sciri
volo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus dividi
a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod
Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum
paulo plus dimidio scripulo facit.
2a.
Malagmata vero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci vocant, cum
plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque
etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt;
deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem
iniciuntur: laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique
fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt.
2b.
Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique
liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore
iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur,
deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor
accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea vero, quae liquari possunt, ad
ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur.
2c.
Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae
separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est:
arida medicamenta contrita umore non pingui, ut vino vel aceto, coguntur, et
rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore
diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori,
ut cerato, miscetur.
|