1. Malagma adversus
calidas podagras.
Malagma ad materiam extrahendam.
Malagma ad iecur dolens.
Malagma ad lienem.
Malagma commune pluribus.
Malagma ad laterum dolores.
Malagma ad idem Andreae.
Malagma ad revolvenda quae adstricta
sunt, et mollienda quae dura sunt,
et digerenda quae coeunt.
Malagma aliud ad eadem.
Malagma Moschi ad molliendum.
Malagma Medi ad digerenda quae coeunt.
Malagma Panthemi ad eadem.
Malagma ad strumas.
Malagma Miconis ad idem.
Malagma aliud ad idem valens.
Malagma ad strumam et phymata.
Malagma ad strumam et tubera et karkinwdh
Malagma Protarchi ad parotidas
et favum et mala ulcera.
Malagma adversus panum et phymata.
Malagma adversus phymata.
Malagma ad supprimendum
omne quod abscedit.
Malagma ad sanguinem supprimendum.
Malagma ad carcinodas et phymata lenienda.
Malagma ad livorem faciei contusae.
Malagma anastomwtika ad aperiendum.
Malagma Miconis ad resolvendum
aperiendumque ac purgandum.
Malagma ad ossa et nervos.
Malagma Euthyclei ad articulos
et ad omnem dolorem.
Malagma Sosagorae ad dolores articulorum.
Malagma Chrysippi ad idem valens.
Malagma Ctesiphontis ad idem valens
et ad parotidas et phymata et strumam.
Malagma ad articulos.
Malagma Aristonis adversus podagras
et recentia phymata et omnes dolores.
Malagma Theoxeni ad pedum dolores.
Malagma Numenii ad podagram
ceterosque articulos induratos.
Malagma Dexii, siquando callus
in articulis increvit.
2.
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed
calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas
podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis,
cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum; cerati eloti,
quod peplumenon Graeci vocant,
selibram. Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam
extrahunt, quae epispastika vocantur;
pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
3.
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente
abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae
aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo
haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P.*II; Hammoniaci salis P.*VI;
squamae aeris, cerae, singulorum P.*VIII; resinae aridae P.*XII; aceti cyathus.
Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.
4.
Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P.*XII; costi, cinnamomi, casiae
corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae,
cardamomi, amomi, nardi, singulorum P.*XVI. Quibus adicitur nardum [unguentum],
donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si vero
servandum est, resinae terebenthinae P.*XVI, cerae P.*X ex vino leni
contunduntur, tum eo miscentur.
5.
At si lienis torquet, glandis, quam balanon
mureyikhn Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus
contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Ubi cerati crassitudinem
habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur,
supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet,
ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.
6.
Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus,
articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni
ventris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae,
singulorum P.*II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae
P.*IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento
temperantur.
7.
Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae
terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P.*IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis,
sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P.*IIII. Haec autem
eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
7a.
Ad idem [latus] Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, educit umorem,
pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest
impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et
pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia
quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae
adiuvare calor potest.
7b.
Id habet cerae P.*I; visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae,
singulorum P.*I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli,
iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae
aridae, singulorum P.*X; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci,
aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae
liquidae, singulorum P.*XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est
ad ea mollienda atque cogenda.
8.
Praecipuum vero est ad resolvenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura
sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet
iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae
pares portiones.
8.
Aliud ad eadem Nilei: croci magmatis, quod quasi recrementum eius est, P.*IIII;
Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P.*XX. Ex quibus duo priora ex aceto
teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.
10.
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam;
turis fuliginis P.=; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P.
II; aceti heminas tres.
11.
Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae
P.=; panacis P. S.; squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum
P. I; plumbi combusti P. I S.
12.
Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci,
aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. II S.
13.
Ad strumam multa malagmata invenio. Credo autem, quo peius id malum est
minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis varie
responderunt. –
14a.
Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P.*I; piperis rotundi,
bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum P.*IIII;
resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis,
sulpuris ignem non experti, quod apyron vocatur, pares portiones.
14b.
Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis
Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae,
singulorum P.*VIII; quae ex leni vino contunduntur.
15.
Expeditius ad idem fit, quod habet visci, simini stercoris, resinae, sulpuris
ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P.*I, lapidis quem
pyriten vocant P.*IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars
una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.
16.
Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientia tubercula, quae phymata
vocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et
liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P.*I; lapidis eius quem
pyriten vocant P.*IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.
17.
Est etiam proficiens in struma et in is tuberibus, quae difficiliter
concocuntur, et in is, quae carcinode vocantur, quod ex his constat: sulpuris
P.*II; nitri P.*IIII, murrae P.*VI, fuliginis turis P.*dext., salis Hammoniaci
P.=, cerae P. I.
18.
Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides [favi] vel
phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis
fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P.*VIII cum cerae P.*VIIII
miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
19.
At adversus panum, *** tum primum orientem, quod phygetron Graeci vocant, et
omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum
duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec
malagmatis crassitudo sit.
20.
Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma vocatur, id quod habet calcis, nitri
spumae, piperis rotundi, singulorum P.*I; galbani P.*II; salis P.*IIII, quae
excipiuntur cerato ex rosa facto.
21.
Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae,
singulorum P.*I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum
P.*IIII. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus et bene contritus,
aceto subinde adiecto.
22.
At si satis sanguis subit, recte imponitur quod adversus phymata quoque potest.
Constat ex his: bdelli, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et
liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P.*II.
23.
Carcinode vero phymata commode his leniuntur: galbani, visci, Hammoniaci,
resinae terebenthinae, +in, singulorum P.*I; sebi taurini P. S.; faecis
combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma
oportet.
24.
Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die
imposita tollit: aristolochiae, thapsiae, singulorum P.*II; bdelli, styracis,
Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis
masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P.*IIII. Idem faba quoque imposita
proficit.
25.
Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci vocant, quoniam
aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae
nitri, singulorum P.*II; erysimi P.*IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque
etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est *** vehementiusque ex his est
id, quod habet calcis P.*IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum
P.*XII; mellis P.=; olei heminam.
26.
Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur,
nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut
fiat cerati crassitudo.
27.
Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P.*I; resinae terebenthinae,
nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P.*II;
turis fuliginis P.*VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini,
singulorum P.*VIII; cerae P.*XII; iridis Macedonicae P.*VI; sesami fricti
acetabulum.
28. Maximeque nervis et
articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem
dolorem et ad vesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quas
ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem;
galbani sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli *** P.*III. *** singulorum
P.=; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri,
singulorum P.*XIIII; resinae liquidae P.*VI; cerae P.*XVI.
29. Ad dolores
articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami,
styracis, peucedani, sebi, resinae, cerae pares portiones.
30. Chrysippi: resinae
liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P.*XII; quibus cerae paululum
adicitur.
31. Clesiphontis: cerae
Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei
cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum
sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest vero ea
compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris
emolliendum.
32.
Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam vel uvam taminiam sine
seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
33. Eadem
podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi,
cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P.*VIII; sebi
caprini ex irino liquati P.*XX; iridis P.*I, quae in aceto quam acerrimo iacere
per XX dies debet. Idem autem
etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
34. At Theoxenus ad
pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque
membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto
liquatum.
35. At Numenius podagram
ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae,
papaveris lacrimae, singulorum P.*III; resinae terebenthinae P.*IIII; turis,
spumae nitri, singulorum P.*VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P.*XII;
cerae P. III; quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei
acerbi sextarius.
36. Si quando autem in
articulis callus increvit, Dexius docuit inponere calcis P.*IIII; cerussae
P.*VIII; resinae pineae P.*XX; piperis grana XXX; cerae P.=; quibus, dum contunduntur,
hemina vini lenis instillatur.
|