1a. PASTILLI quoque
facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque
apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae,
aluminis scissilis modice cocti, singulorum P.*I; aeris combusti, capitulorum
mali Punici, singulorum P.*III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus
glutinandum est, inlinere. At si nervosus aut muscolosus is locus est,
commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
1b. Alius ad idem
constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P.*I; aeris combusti
P.*IIII; spumae argenti P.*XI; olei sextario.
2. Sed longe Polyidi
celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P.*I=;
atramenti sutorii P.*II; murrae P.*V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali,
fellis taurini, singulorum P.*VI; quae contrita vino austero excipiuntur.
3. Ad ulcera sordida et
nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum:
chrysocollae P.*I; atramenti sutori, aluminis scissilis, singulorum P.*II;
halicaccabi corticis P.*IIII; mini P.*VI; spumae argenti P.*XII; cerussae
P.*XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.
4. Andronis vero est ad
uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae,
atramenti sutorii, murrae, singulorum P.*I; aristolochiae, aluminis scissilis,
singulorum P.*II; capitulorum Punici mali P.*XXV; ex passo coacta, et cum usus
exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut lenius vitium est, cui
medendum est.
5. Proprie autem ad ani
fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum: aeruginis P.*II;
murrae P.*IIII; cummis P.*VIII; turis P.*XII; stibis, lacrimae papaveris,
acaciae, singulorum P.*XVI. Quae ex vino et teruntur et in ipso usu
deliquantur.
6. Expellere autem ex
vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, murrae,
costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones
conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli
habeant P.*=, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.
|