1a.
Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis
emplastrisque sunt] maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia
quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: PESSOS Graeci vocant.
Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque
lana naturalibus conditur.
1b.
Ad sanguinem autem evocandum Cauneis duabus adicitur nitri P.*S=; aut alii
semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut
cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
2.
Ad vulvam molliendam ovi vitellus et foenum Graecum et rosa et crocum
temperantur. Aut elateri P.*=; salis tantundem; uvae taminiae P.*VI melle
excipiuntur.
3.
Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P.*IIII; murrae
P.*==; rosae P.*I; sebi vitulini P.*I=; cerae P.*II miscentur.
4.
Optuma autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet:
croci P.*=-; cerae P.*I; buturi P.*VIII; adipis anserini P.*XII; vitellos
coctos duos, rosae minus cyatho.
5.
Si vero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua
terendum eoque utendum est.
6.
Si concidere vitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae
conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.
7.
Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
|