1. Quaedam autem
mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut
inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem
supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis,
singulorum P.*I; aeruginis P.*II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera,
cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur,
corpus consumunt; eaque vel arida inspergere licet vel excepta cadmia inlinere.
2a. Putrem vero
carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel vel cum
lenticula vel cum marrubio vel cum oleae foliis ante ex vino decoctis. Item
sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut
amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci
adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P.*VI; cornu bubuli combusti P.*XII;
olei murtei et vini cyathos ternos.
2b. Aut quod ex his
constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P.*II;
aluminis scissilis, turis, singulorum P.*IIII; gallae P.*VIII; aristolochiae
P.*X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut
nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio,
quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P.*II;
aluminis scissilis, turis, singulorum P.*IIII; gallae P.*VIII; aristolochiae
P.*X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda.
2c. Vel cantharidum
P.*I; sulpuris P.*I; lolii P.*III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis
est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem
resina diphryges; aut uva taminia cum pice liquida. Idem vero possunt et faecis
vini combustae et calcis et nitri pares portiones; vel aluminis scissilis
P.*==; turis, sandaracae, nitri, singulorum P.*I; gallae P.*VIII; aristolochiae
P.*X; mellis quantum satis sit.
3. Est etiam Herae
compositio, quae habet murrae, chalcitidis, singulorum P.*II; aloes, turis,
aluminis scissilis, singulorum P.*IIII; aristolochiae, gallae inmaturae,
singulorum P.*VIII; malicori contriti P.*X.
4. Est Iudaei, in qua sunt
calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis
pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id
inlinitur, madefaciendus est.
5. At Iollas chartae
combustae, sandaracae, singulorum P.*I; calcis P.*II; auripigmenti tantundem
miscebat.
6. Si vero ex membrana,
quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus
inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae
aeris, singulorum P.*I; sandaracae P. * II; marmoris cocti P.*IIII inspergi
debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris,
turis fuliginis, singulorum P.*II; calcis P. * IIII. Eadem increscentem quoque
carnem coercent.
7. Timaeus autem ad
ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P.*II; turis, atramenti sutori,
singulorum P.*III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P.*IIII;
gallae P.*VI; cerussae combustae P.*VIII. Ea vel arida inspersa vel melle
excepta idem praestant.
8. Sternumenta vero vel
albo veratro vel struthio coiecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis,
veratri albi, singulorum P.*=; castorei P.*=-; spumae nitri P.*I; struthi P. *
IIII.
9. Gargarizationes
autem aut levandi causa fiunt aut reprimendi aut evocandi. Levant lac, cremor
vel tisanae vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel
rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt. Evocant sinapi,
piper.
|