1a. ANTIDOTA raro sed
praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea
recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto
deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus.
Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut
potiones nostris corporibus inserta.
1b. Unum est, quod
habet lacrimae papaveris P.*=; acori, malobathri P.*V; iridis Illyricae, cummi,
singulorum P.*II; anesi P.*III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum,
cardamomi, singulorum P.*IIII; petroselini P. * IIII= (vel folii P. * V);
casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. *
V=; styracis P. * V=; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis
suci, singulorum P.*VI; castorei P.*VI; costi, piperis albi, galbani, resinae
terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. * VI=-; dulcis
radicis P. * VIII=-; quae vel melle vel passo excipiuntur.
2. Alterum, quod
Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his
constat: costi, turis masculi, singulorum P. *==; piperis albi P. *=-; floris
iunci rotundi P. * II; cinnamomi P. * III; casiae nigrae P. * IIII; croci Cilici
P. * IIII=-; murrae, quam stacten nominant, P. * V; nardi Indici P. * V=-. Quae
singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod
Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
3a. Nobilissimum
autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus
venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P.
*==-; acori P. * V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae,
cardamomi, singulorum P. * II; anesi P. * III; nardi Gallici, gentianae
radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. * IIII; papaveris lacrimae,
petroselini, singulorum P. * IIII=-; casiae, silis, lolii, piperis longi,
singulorum P.*V=; styracis P. * V=-;
3b. castorei, turis,
hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. * VI; malobathri folii
P.*VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici
seminis, singulorum P. * VI=; nardi, opobalsami, singulorum P. * VI=-; thlaspis
P.*VI=-; radicis Ponticae P. * VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum
P.*VII=-. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod
magnitudinem nucis Graecae impleat, ex vino datur. In ceteris autem adfectibus
corporis pro modo eorum vel quod Aegyptiae fabae vel quod ervi magnitudinem
impleat, satis est.
|