1. Acopa
quoque utilia nervis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. *
II==; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum
P. * IIII=-; murrae, aeris combusti, singulorum P. * VII; iridis Illyricae,
cerae, singulorum P. * XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalathi,
xylobalsami, singulorum P.*XXVIII; sebi P. * I; unguenti irini cyathum.
2.
Alterum, quod evodes vocant, hoc modo fit: cerae P.=-; olei tantundem; resinae
terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul incocuntur; deinde infusa
in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum
irini unguenti et rosae terni cyathi.
3.
Enchrista autem Graeci vocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad
ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se
mixtis: buturi, medullae vitulinae, sebi vitulini, adipis anserinae, cerae,
mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia
liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis
purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
4. Et ad
sacrum ignem: spumae argenti P.*VI; cornu bubuli combusti P.*XII conteruntur,
adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum, donec
utriusque terni cyathi coiciantur.
|