1. CATAPOTIA quoque
multa sunt, variisque de causis fiunt. Anodyna vocant, quae somno dolorem
levant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex
vehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad
concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P.*I; murrae,
castorei, piperis, singulorum P.*II. Ex quibus, quod ervi magnitudinem habet,
satis est devorasse.
2. Alterum stomacho
peius, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae P.*=-; apii seminis, item
hyoscyami seminis, singulorum P.*IIII; quae ex vino teruntur. Unum autem
eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse.
3a. Sive autem
capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes *** sive spiritus
difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa
sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur
et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
3b. silis, acori,
rutae silvestris seminis, singulorum P.*I; castorei, cinnamomi, singulorum
P.*II; papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum,
iunci rotundi floris, singulorum P.*II=-; piperis grana LVI. Haec per se
contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec
crassitudo sordium fiat. Ex eo
paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
4a. Quin etiam
silvestris papaveris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus
qui manu conprehendi potest, in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae
id contegat, atque ita coquitur. Ubi iam bene manipellus is coctus est ibidem
*** expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur,
infervefitque, donec crassitudinem sordium habeat.
4b. Cum infrixit,
catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum
multiplicem. Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et
aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina
supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex
rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta
pituitam in oculos decurrentem tenent.
5. Item si vulva
dolens somnum prohibet, croci P.*==; anesi, murrae, singulorum P.*I; papaveris
lacrimae P.*III; cicutae seminis P.*VIII miscentur excipiunturque vino vetere,
et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in
febre periculose datur.
6. Ad iecur sanandum
nitri P.*=-; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P.*I melle excipiuntur,
daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.
7. Ad
lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares
portiones.
8. Ad
thoracis nardi P.*I; turis, casiae, singulorum P.*III; murrae, cinnamomi,
singulorum P.*VI; croci P.*VIII; resinae terebenthinae P. *=-; mellis heminae
tres.
9. Ad
tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P.*=; castorei, papaveris
lacrimae, singulorum P.*I. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad
magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
10. Si
tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P.*=; murrae,
piperis longi, costi, galbani, singulorum P.*=-; cinnamomi, castorei, papaveris
lacrimae, singulorum P.*I.
11. Quod
si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae
terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P.*=; hysopi P.*=- conterenda sunt,
hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.
12. Colice
vero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P.*III;
petroselini P.*IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P.*V; papaveris
lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P.*VI; quae melle
excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
13.
Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci
P.*I, aut cui dictamni Cretici P.*I adiectum est.
14.
Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.
15. Vocem
adiuvat turis P.*I in duobus cyathis vini datum.
16.
Adversus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani,
papaveris lacrimae, croci, costi unciae singulae; styracis, resinae
terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem
fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.
17.
Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis,
singulorum P.*I; croci P.*I=-; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis
decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis,
singulorum P.*I coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut
eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta
indurescat; eo adicitur tritae casiae P.*I.
|