1a. Dixi de is
vulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de is dicam, quae
morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum
animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam virus: itaque
si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est; si levius, protinus
emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni.
1b. Si id non est,
quodlibet ex is, quae adversus morsus proposui: si ea non sunt, viride
Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex is, quae recentibus
vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit,
medicamentum est, si manus vulneri inponitur superque id duobus digitis
verberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id vulnus
deligatur.
2a. Utique autem si
rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est; deinde si locus
neque nervosus neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non
potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri
superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero, quod expertum ignem non est,
ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo
magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem
perducendum.
2b.
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare,
dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus
destillet; deinde multo meracoque vino accipiunt, quod omnibus venenis
contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a
periculo videtur.
2c.
Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci
(hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et
siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum
tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei provisam proicere.
Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si
habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur: sic enim simul et
sitis et aquae metus tollitur.
2d.
Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum
nervorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum
demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, ubi id
non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si
amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupavit, per
catapotia sumi potest.
3a.
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in
ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi
genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt. -
Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium
vehementer, ne torpeat; deinde venenum extrahendum est. Id cucurbitula optume
facit. Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati
iam sanguinis extrahatur.
3b.
Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile
vas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus
exsugat. Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur,
sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam
venatoria venena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere
nocent.
3c.
Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod
per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit neque
percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id vulnus exsuxerit, et ipse tutus
erit et tutum hominem praestabit. Illud [ne intereat] ante debebit
adtendere, ne quod in gingivis palatove aliave parte oris ulcus habeat.
3d.
Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit,
in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est,
sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem
gallinaceum pullum per medium dividere et protinus calidum super volnus
imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusve discissus, et calida
eius caro statim super volnus imposita. Emplastra quoque si qua *** supra
conprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium vel id, quod ei subiectum est.
3e.
Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est
exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud quod calori
movendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars venenorum frigore
interemit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia
sunt.
4. Haec
adversus omnes ictus communia sunt. Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis
percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus
cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum volnus partim ob
inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret,
acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id,
quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut terra
respersa eo spumet. Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque
intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
5a.
In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam
scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino
bibunt: quidam eodem modo contritum super volnus imponunt: quidam super prunam
eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus
dilabatur; tum carbonem eius super volnus deligant.
5b.
Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel
certe folia ex vino. Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta
silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui
a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
6.
Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex
oleoque contritum superinponitur.
7.
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae
magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei
rutae paulum adiciatur. Trifolium
quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia
et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.
8. Adversus chelydri
vero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. [*I], vel porri sucus cum
hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem
super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina,
aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque vulnere,
quod cerastes fecit, aeque valet.
9.
Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe
homo demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uvae taminiae par modus
ex passi hemina; vel radiculae semen aut lolii radix ex vino; et super vulnus
furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.
10.
Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt,
maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod
minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel
Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae
pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui datae *** sunt et
super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et
ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosissimae sunt cum incubant,
utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis
aliquid adsumpsit.
11. Non tam ex facili is
opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia
non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi
possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit.
Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto
vomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, vel
merum vinum.
12a. Sunt tamen
quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora. Nam
si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum *** contusa vel galbanum vino
adiecto dari, vel lac per se debet.
12b.
Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde
is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in
calidum balneum mittendus; si non vacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est. Si
hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen
asininum. Si cerussam, ius malvae vel ius glandis ex vino contritae maxime
prosunt.
12c. Si sanguisuga
epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut
coagulum aut cum aceto laser. Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut
+pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem
discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo
inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.
13a.
Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his
dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae
in vetere vino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad
sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia
reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam pelliculam exasperent;
deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum
melle farina vel myrra cum vino vel creta Cimolia cum turis cortice contrita et
aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.
13b.
Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae vel plumbi
recrementum vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum
inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit,
farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant; tum ervum cum
melle aut irim aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit; novissime
siccum linamentum.
|