1a.
Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius corrupta
aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus
non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum
non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae: in
his sanies esse videtur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius
quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione
cingitur: neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi
adfixa est.
1b. Somnus urguet,
nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque. Idque vitium subteractis
quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra
quoque procedens inalbescit, dein lividum fit, circumque exiguae pustulae
oriuntur; et si circa stomachum faucesve incidit, subito spiritum saepe elidit.
- Nihil melius est quam protinus adurere; neque id grave est: nam non sentit,
quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus
doloris est.
1c. Tum deinde vulnus
sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus
crusta undique a viva carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat;
purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est,
possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum vel etiam adurentia.
1d. Vis pro
magnitudine adhibenda est. Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis
proficiet, protinus a vivo corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia
potest fore, ut undique vitiosa caro excidat, qua [huiusce rei medicamen]
exest. Si [id non fit] medicamentum malo vincitur, utique ad ustionem
properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam
liberaliter bibere expedit. Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque
accessit.
2a.
Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id
vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas
feminarum: +et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua
quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam
torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent aut livent,
nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem
adfert, in aliis sensum non habet.
2b.
Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet:
nonnunquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem,
interdum simile is est, quae vocant Graeci condylomata aspritudine quadam et
magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto
feritur: nam protinus aut resolutio nervorum aut distentio insequitur. Saepe
homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum
pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt.
2c.
Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis
nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo
thymium. Tolli nihil nisi cacoethes
potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior vis adhibita est, eo
magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt,
quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta
protinus concitata sunt et increverunt, donec occiderent.
2d. Excisa, etiam
post inductam cicatricem, tamen reverterunt et causam mortis adtulerunt: cum
interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed
imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam
senectutem perveniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod
curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire *** potest sed
tempore et experimento.
2e. Ergo ubi primum
id vitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si levatur
malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad
ustionem. Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse,
removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus
durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rypodes emplastrum satis est.
2f.
Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei pulvis
ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est.
Si id nimium supercrevit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex
adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil
exacerbavit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.
3a.
Est etiam ulcus, quod qhriwma Graeci
vocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto
supervenit. Color est vel lividus
vel niger, odor foedus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum
neque medicamentum sentit: prurigine tantum movetur. At circa dolor est et
inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis
erumpit.
3b. Atque id quoque
malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod
phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa
corpus vorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inestque multus umor
glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio.
Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus vel is, quorum corpora mali
habitus sunt. - Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis
necessaria.
3c. Ac primum a
victus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo
abstineat, aquam quam plurimam adsumat; alvus quoque ei ducatur; dein post
inflammationem cibum boni suci capiat, vitatis omnibus acribus; potionis
quantum volet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena vero etiam
vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in is, quos fagedainan urgebit, atque is, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et victus
quidem talis necessarius est.
3d. Super ulcus vero
inspergenda arida aloe *** oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac
si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub
eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas
compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quicquid autem
inspergitur, averso specillo infundi debet.
3e.
Superdanda cum melle sunt vel linamenta vel oleae folia ex vino decocta vel
marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene
expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant
cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter
nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis vel ferro
corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus
potest.
4a.
Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt:
alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per
pusulas continuas, quarum nulla +alteri maior est, sed plurimae perexiguae: in
his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnunquam
sanescente eo, quod primum vitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi
ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus
videri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus,
praecipueque in plantis.
4b.
Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum,
inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum videbatur, iterum
exulceratur. At circa proxima
cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex
rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temptantur
aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime. –
4c.
Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex is, quae serpunt, sic
prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris,
quae umorem noxium absumat. Pus quo
crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os
vulnerum *** laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est,
extrahatur. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alvi
ductione opus est.
4d. In omni vero
sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum
est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis,
haedus, aves, exceptoque apro omnis fere venatio. Si non est febricula, et
gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum. Atque in
hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem
ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si vehementius, vino calido fovenda
sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae
putrem carnem exedunt.
4e.
Ubi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque
contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis
adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum
serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse
proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
5. Chironeum autem
ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes.
Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius
umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum
periculum affert, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur,
deinde iterum rumpitur ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus.
Super id imponi debet, quod et lene aliquid et vehemens et reprimens habeat.
Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti,
singulorum P.*IIII; cadmiae, cerae, singulorum P.*VIII; rosae quantum satis est
ad ceram simul cum eis molliendam.
6a. Fiunt etiam ex
frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque
eorum, nonnunquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est;
interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo
maior est: nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre vel pus vel saniem
videtur. - In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut
si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus.
6b. Si nondum
adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si
iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum vino
adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa
detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.
7a.
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine
quasi glandulae oriuntur; quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam
et febres movent nec unquam facile maturescunt; et sive ferro sive medicamentis
curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post
medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in
alis et inguinibus *** lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse
[chirurgicus] Meges auctor est. –
7b. Propter haec et
album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et
medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra
mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum
locum astringant; tunc vero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi
est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem
perveniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum,
quem struma male habet, si [eum] anguem edit, liberari.
8. Furunculus vero
est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus
vertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa,
pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant.
In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim
per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius
liberet. - Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra
comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum,
ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum;
si ne id quidem est, vel resina vel fermentum. Expresso pure nulla ultra
curatio necessaria est.
9.
Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius,
saepe etiam maius. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam
excedit: phyma etiam latius patere consuevit, sed inflammatio dolorque sub eo
minores sunt. Ubi divisum est, pus eodem modo apparet; ventriculus, ut in
furunculo, non invenitur, verum omnis corrupta caro in pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et
facilius tollitur: in iuvenibus rarius oritur et difficilius curatur. Ubi aetas
induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur,
supra propositum est.
10.
Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque vehemens est, et maior
quam pro magnitudine tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit
neque magnopere in pus convertitur. Fit maxime aut in vertice aut in alis aut
inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri vocant. Atque id ipsum
quo medicamento tolleretur, supra demonstravi.
11a.
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius
vitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post
dolores partis alicuius maximeque eos, qui ventrem infestarunt. Saepiusque
oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius,
quod phyma vocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum
duritia, magisque +innocenter+ indolescit et sitim vigiliamque exprimit:
interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus
movetur, sed cum siti vigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones.
11b. Et quod desubito
durius non est, mollius est et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati
est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante
incipiunt. Sed si locus mollis est, avertendus is materiae aditus est per
cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant; qualia et alias et paulo
ante in erysipelate proposui: si iam durior est, ad ea veniendum est, quae
digerant et resolvant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum
cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina
duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
11c.
Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, viscum,
pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem
efficiunt, quae supra explicui. Quod per haec discussum non est, necesse
est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua
cocta *** recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus,
quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio,
tantum modo distat.
11d. Crudum est
autem, in quo magis quasi *** venarum motus est, et gravitas et ardor et
distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut
etiam febricula permanet; penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae
alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, iamque is locus
prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi
vel per ipsa medicamenta vel etiam ferro aperta est, pus debet emitti.
11e.
Tum si qua in alis vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In
ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit,
si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamenta
supervacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi *** plaga est, imponi
debent. Commode vero vel super linamenta vel sine his imponitur lenticula ex
melle aut malicorium ex vino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt.
11f.
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci
linive semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est,
non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc
genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum,
ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus exposita sunt.
12a.
Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus
fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere
parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus
dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breves sunt, aliae
altius penetrant; aliae rectae intus feruntur, aliae multoque plures
transversae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesve ab uno ore intus
orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus dividuntur; aliae rectae, aliae
flexae et tortuosae sunt.
12b.
Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi
neutrum horum subest, ad interiora perveniunt; aliae deinde facile, aliae cum
difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur. - Expedita
curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuvatque ipsum corpus, si
iuvenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os vel
cartilaginem vel nervum vel musculos laesit; si articulum occupavit; si vel ad
vessicam vel ad pulmonem vel ad vulvam vel ad grandes venas arteriasve vel ad
inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetravit.
12c.
Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est.
Quibus multum mali accedit, si corpus vel aegrum vel senile vel mali habitus
est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat et
quam alte perveniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit;
quod extracto specillo patet. Si vero os in vicino est, id quoque disci potest,
iam necne eo fistula pervenerit; *** penetravit, quatenus nocuerit.
12d.
Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc vitium
est: si magis id renititur, ad os ventum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed
aequali innititur, caries quidem, verum adhuc levis est: si inaequale quoque et
asperum subest, vehementius os exessum est.
12e. At cartilago ubi
subsit, ipsa sedes docet perventumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his
quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae: simplices vero eae sint, an
in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus
fertur quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestum est;
cumque fere iuxta sint caro et nervos et aliqua nervosa, quales fere tunicae
membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa
corporis genera perroserint.
12f. Siquidem in
carne pus leve, album, copiosius fertur; at ex nervoso loco coloris quidem
eiusdem, sed tenuius et minus; ex nervo pingue et oleo non dissimile. Denique
etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint,
quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod
iam desierat iterum incipit; testaturque non solum alium sinum esse ex quo
descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere.
12g. Sed si et in
carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede neque in
articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore
movetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus inponitur, dum
habeat vel sale vel alumen vel squamam aeris vel aeruginem vel ex metallicis
aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte
paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in
fistulam, donec purus sanguis se ostendat.
12h.
Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde
emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in
acetum ante demissa; solvique quinto die satis est. Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali
docui. Ac si longius a praecordis fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas
esse, deinde vomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus
autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus.
12i. Sed tum
validioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaveris lacrimae
P.*I; cummis P.*III=; cadmiae P.*IIII; atramenti sutori P.*VIII; ex quibus aqua
coactis collyrium fit. Aut in quo sunt: gallae P.*=-; aeruginis,
sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. scripul. I; atramenti sutori
conbusti P. scripul. II. Aut quod
constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in
singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur.
12k. Expeditissimum
autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P.*II conterere, deinde
Hammoniaci thymiamatis P. scripul. I aceto liquare, eoque infuso
aeruginem cogere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus
sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus
medicamentis erodere: satisque est vel papyrum intortum vel aliquid ex
penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum
exest.
12l. Si quando vero
longior sed transversa fistula est, demisso specillo contra principium huius
incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse
fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut brevis intraque carnem sit,
collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem
medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae
aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
12m.
aut eadem ex vino liquanda, vel, si sordidior fistula est, ex mulso, si
callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est,
superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam
sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui solverit, antequam
rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si
plus puris fertur, vino; si callus durior est, aceto; si iam purgatur, mulso
vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
12n.
Fere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, victa
medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda
glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis
placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed
celerius id glutinat quam impletur. Neque verendum est, ne purum corpus puro
corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus ***
cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in
unum eos iungat.
13a.
Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine khrion a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum
est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi
maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
neque tamen ad iustam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus
corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in
scapulis.
13b.
Alterum *** est minus super corpus eminens, durum, latum, subviride,
subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina
sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut
visci referens, interdum olei. Si inciditur, viridis intus caro apparet. Dolor
autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere
consuerint. - Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte
inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac
malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
13c.
Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei
dimidium resinae terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum
hysopi contriti sit adiectum; et uvae taminiae pars quarta fico adiecta. Quod
si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam
carnem excidi oportebit. Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt,
primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.
14a.
Sunt vero quaedam verrucis similia, quorum diversa nomina ut vitia sunt.
ACROCHORDONA vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo
asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est,
quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed
fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam
mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus convertuntur.
14b.
At THYMION nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem tenue,
supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris
thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae
est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur,
vel in palmis vel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt
maximeque ibi sanguinem fundunt.
14c.
MYRMECIA autem vocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius
exigunt maioremque dolorem movent: infra lata, super autem tenuia, minus
sanguinis mittunt; magnitudine vix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea
quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. CLAVUS autem nonnumquam
quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso,
quamvis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet.
14d.
Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt,
eo magis. Myrmecia et clavi sine curatione vix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam
relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clavoque excissis, subter
rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem
rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi
quidem sine exulceratione magna possunt. Clavum subinde radere commodissimum
est: nam sine ulla vi sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum
est, saepe emoritur.
14e. Tollitur etiam,
si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulveris paulum,
quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda
sunt; aliisque id, quod ex faece vini; myrmecis id, quod ex alumine et
sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi
debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua
cocta.
15a. At
pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam
modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis,
quae ex urtica vel sudore nascuntur: exanthemata Graeci vocant; eaque modo
rubent, modo colorem cutis non excedunt.
15b.
Nonnumquam plures similes varis oriuntur, nonnumquam maiores pusulae lividae
aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor.
Ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece
nominantur. Fiunt vel ex frigore vel ex igne vel ex medicamentis. Phlyzacion
autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur
umidum est. At ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora
aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut
dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrumque; maximeque id evenit in aetate
puerili, raro in medio corpore, saepe in eminentibus partibus.
15c.
Pessima pusula est, quae epinyctis vocatur: ea colore vel sublivida vel nigra
vel alba esse consuevit. Circa hanc autem vehemens inflammatio est; et cum
adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis.
Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus
partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est. –
15d. In omnium vero
pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista
prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus;
eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter
haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo
debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque vinum miscere et sic ungui;
tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus
occupavit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta
lenia transeundum est.
15e. Epinyctis post
lenticulam recte herba quoque sanguinali vel viridi coriandro curatur. Ulcera
ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his
invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten
vocant, P. scripul. VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur,
adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum
hoc inlini.
16a. Scabies vero
durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam
sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio
pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto
desinit, in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo
difficilius tollitur: itaque eam, quae talis est, agrian [id est feram] Graeci
appellant. –
16b. In hoc quoque
victus ratio eadem quae supra necessaria est: medicamentum autem ad incipientem
hanc idoneum est, quod fit ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. scripul. I;
piperis albi, omphaci, singulorum P.*I; cadmiae P. scripul. VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex
sulpuris P. scripul. I; cerae P. scripul. IIII; picis liquidae hemina;
olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit.
16c.
Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S. I.;
nitri cyathos IIII S.; picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti
cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus
recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac
si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae
mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus
opitulantur.
17a.
Inpetiginis vero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et
durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis
exulcerata est et varis similis pusulas habet; videnturque esse in ea quasi
bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resolvuntur; certioribusque
hoc temporibus revertitur.
17b. Alterum genus
peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras varias
habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit
certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica
cognominatur. Tertia etiannum deterior est: nam et crassior est et durior et
magis tumet; in summa cute finditur et vehementius roditur. Ipsa quoque
squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in
temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae
cognomen est.
17c. Quartum genus
est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et
recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas,
quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis. Alioqui
vero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius.
Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues
quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est quam quod ad
scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Sarapion autem nitri P.
scripul. II, sulpuris P. scripul.
IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.
18a. Papularum vero
duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et
rubet leviterque roditur: medium habet pauxillo levius, tarde serpit. Idque
vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera
autem est, quam agrian [id est feram] Graeci appellant; in qua similiter quidem
sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet
et interdum etiam pilos remittit.
18b. Minus rotunda
est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem vertitur. Sed
levis papula etiam, si ieiuna saliva cotidie defricatur, sanescit: maior
commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Ut vero ad composita
medicamenta veniamus, idem illud Protarchi tanto valentius in his est, quanto
minus in his viti est. Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum
P.*I; cantharidum purgatarum P.*II; sulpuris ignem non experti tantundem;
resinae terebenthinae liquidae P.*XX; farinae loli S. III; gitti cyathos III
S.; picis crudae S. I.
19a. Vitligo quoque
quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis
habitu fit. Eius tres
species sunt. Alphos vocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non
continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur. Interdum etiam
latius et cum quibusdam intermissionibus serpit.
19b.
Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem
sunt. Leuce habet quiddam
simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili
sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis
tardius. Alphos et melas in quibusdam variis temporibus et oriuntur et
desinunt: leuce quem occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non
difficillimam recipiunt, ultimum vix umquam sanescit; ac si quid ei vitio
demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur.
19c.
Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile
colligitur. Incidi enim cutis
debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus,
remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem
abstinendum est. Super id vero, quod curationem recipit, inponenda
lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad
idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, cuminum, fici
folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto.
19d.
His in sole vitligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur,
eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphos vocari dixi, hoc
medicamento perungunt: sulpuris P.*=-; aluminis scissilis P. *=; nitri P. *==;
murti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super vitliginem
inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. Ii vero, quos melanas vocari
dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque
sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id vitliginis
defricatur.
|